Sed tacitae videre metu. Non constitit usquamObvia turba duci. Gaudet tamen esse timoriTam magno populis, et se non mallet amari.Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces,Et qua Pontinas via dividit uda paludes,Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem,Arctoi toto non visam tempore belli:Miraturque suae, sic fatus, moenia Romae:Tene, deum sedes, non ullo Marte coactiDeseruere viri! Pro qua pugnabitur urbe?Di melius, quod non Latias Eous in orasNunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata veloxPannonio, Dacisque Getes admixtus: habentiTam pavidum tibi, Roma, ducem Fortuna pepercit,Quod bellum civile fuit. Sic fatur, et urbemAdtonitam terrore subit. Namque ignibus atrisCreditur, ut captae, rapturus moenia Romae,Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris:Velle putant, quaecumque potest. Non omina festa,Non fictas laeto voces simulare tumultu:Vix odisse vacat Phoebea palatia completTurba Patrum, nullo cogendi iure senatus,E latebris educta suis. Non consule sacraeFulserunt sedes: non proxima lege potestasPraetor adest: vacuaeque loco cessere curules,Omnia Caesar erat. Privatae curia vocisTestis adest. Sedere Patres censere parati,Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus,Exsiliumque petat. Melius, quod plura iubereErubuit, quam Roma pati. Tamen exit in iram,Viribus an possent obsistere iura, per unamLibertas experta virum: pugnaxque MetellusUt videt ingenti Saturnia templa revelliMole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens,Ante fores nondum reseratae constitit aedis.(Usque adeo solus ferrum mortemque timereAuri nescit amor. Pereunt discrimine nulloAmissae leges: sed, pars vilissima rerum,