Viventis feriere loco. Sic fatus in hostemCaeca tela manu, sed non tamen irrita, mittit.Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus,Qua iam non medius descendit in ilia venter,Adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.Stabat diversa victae iam parte carinaeInfelix Argi genitor: non ille iuventaeTempore Phocaicis ulli cessurus in armis:Victum aevo robur cecidit, fessusque senectaExemplum, non miles erat. Qui, funere viso,Saepe cadens longae senior per transtra carinaePervenit ad puppim, spirantesque invenit artus.Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,Distentis toto riguit sed corpore palmis.Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae,Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.Ille caput labens et iam languentia colla,Viso patre, levat: vox fauces nulla solutasProsequitur: tacito tantum petit oscula vultu,Invitatque patris claudenda ad lumina dextram.Ut torpore senex caruit, viresque cruentusCoepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit,A saevis permissa deis, iugulumque senilemConfodiam. Veniam misero concede parenti,Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis,Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.Sic fatus, quamvis capulum per viscera missiPolluerat gladii, tamen alta sub aequora tenditPraecipiti saltu. Letum praecedere natiFestinantem animam morti non credidit uni.Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius ancepsBelli casus erat: Graiae pars maxima classisMergitur: ast aliae mutato remige puppesVictores vexere suos: navalia paucaePraecipiti tenuere fuga. Quis in urbe parentumFletus erat! quanti matrum per litora planctus!Coniunx saepe sui, confusis vultibus unda,Credidit ora viri, Romanum amplexa cadaver:Accensisque rogis miseri de corpore trunco