Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis,Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est,Seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellusPuppibus accessus faciles: legere rudentes,Et posito remis petierunt litora malo.Caesar, ut emissas venti rapuere carinas,Absconditque fretum classes, et litore solusDux stetit Hesperio, non illum gloria pulsiLaetificat Magni: queritur quod tuta per aequorTerga ferant hostes. Neque enim iam sufficit ullaPraecipiti fortuna viro: nec vincere tanti,Ut bellum differret, erat. Tunc pectore curasExpulit armorum, pacique intentus agebat,Quoque modo vanos populi conciret amores,Gnarus et irarum caussas, et summa favorisAnnona momenta trahi. Namque adserit urbesSola fames, emiturque metus, cum segne potentesVulgus alunt. Nescit plebes ieiuna timere.Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,Qua mare tellurem subitis aut obruit undis,Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.Via illic ingens pelagi, semperque laborantAequora, ne rupti repetant confinia montes.Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.Utraque frugiferis est insula nobilis arvis,Nec plus Hesperiam longinquis messibus ullae,Nec Romana magis complerunt horrea terrae.Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris,Cum medium nubes Borea cogente sub axemEffusis magnum Libye tulit imbribus annum.Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victorNon armata trahens, sed pacis habentia vultum,Tecta petit patriae. Pro, si remeasset in Urbem,Gallorum tantum populis Arctoque subacta,Quam seriem rerum longa praemittere pompa,Quas potuit belli facies! Ut vincula Rheno,Oceanoque daret! Celsos ut Gallia currusNobilis, et flavis sequeretur mixta Britannis!Perdidit o qualem vincendo plura triumphum!Non ilium laetis vadentem coetibus urbes,