Obvia praebentur fatorum munere bella.Ventus ut amittit vires, nisi robore densaeOccurrant silvae, spatio diffsus inani:Utque perit magnus nullis obstantibus ignis,Sic hostes mihi desse nocet: damnumque putamusArmorum, nisi, qui vinci potuere, rebellent.Sed si solus eam, dimissis degener armis,Tunc mihi tecta patent. Iam non exscudere tantum,Inclusisse volunt. At enim contagia belliDira fugant. Dabitis poenas pro pace petita:Et nihil esse meo discetis tutius aevo,Quam duce me bellum. Sic postquam fatus, ad urbemHaud trepidam convertit iter: tunc moenia clausaConspicit: et densa iuvenum vallata corona.Haud procul a muris tumulas surgentis in altumTelluris parvum diffuso vertice campumExplicat: haec patiens longo munimine cingiVisa duci rapes, tutisque aptissima castris.Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem,Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.Tunc res immenso placuit statura labore,Aggere diversos vasto committere colles.Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbemClauderet, a summis perduxit ad aequora castrisLongum Caesar opus, fontesque et pabula campiAmplexus fossa, densas tollentia pinnasCespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi,Aeternumque decus, quod non impulsa, nec ipsoStrata metu, tenuit flagrantis in omnia belliPraecipitem cursum: raptisque a Caesare cunctis,Vincitur una mora. Quantum est, quod fata tenentur!Quodque virum toti properans imponere mundoHos perdit Fortuna dies! Tunc omnia lateProcumbunt nemora, et spoliantur robore silvae,Ut, cum terra levis mediam virgultaque molemSuspendant, structa laterum compage ligatamArctet humum, pressus ne cedat turribus agger.Lucus erat longo numquam violatus ab evo,Obscurum cingens connexis aera ramis,