Certamen movistis, opes) prohibensque rapinaVictorem, clara testatur voce Tribunus:Non nisi per nostrum vobis percussa patebuntTempla latus, nullasque feres nisi sanguine sacroSparsas, raptor, opes. Certe violata potestasInvenit ista deos: Crassumque in bella secutaeSaeva tribunitiae voverunt proelia dirae.Detege iam ferrum: neque enim tibi turba verenda est,Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.Non feret e nostro sceleratus praemia miles:Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:Bellum Caesar habes. His magnam victor in iramVocibus accensus: Vanam spem mortis honestaeConcipis: haud, inquit, iugulo se polluet istoNostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris iraNullus honos faciet. Te vindice tuta relicta estLibertas? Non usque adeo permiscuit imisLongus summa dies, ut non, si voce MetelliServantur leges, malint a Caesare tolli.Dixerat, et, nondum foribus cedente tribuno,Aerior ira subit: saevos circumspicit enses,Oblitus simulare togam. Tum Cotta MetellumCompulit audaci nimium desistere coepto.Libertas, inquit, populi, quem regna coercent,Libertate perit; cuius servaveris umbram,Si, quidquid iubeare, velis. Tot rebus iniquisParuimus victi: venia est haec sola pudoris,Degenerisque metus, nil iam potuisse negari.Ocius avertat diri mala semina belli.Damna movent populos, si quos sua iura tuentur.Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.Protinus abducto patuerunt templa Metello.Tunc rupes Tarpeia sonat, magnoque reclusasTestatur stridore fores; tunc conditus imoEruitur templo, multis intactus ab annis,Romani census populi, quem Punica bella,Quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi:Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit,Quo te Fabricius regi non vendidit auro,