Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortusBella feres, totoque urbes agitabis in orbePerdomitas: omnes redeant in castra triumphi.Et vos, qui Latios signatis nomine fastos,Primus in Epirum Boreas agat: inde per arvaGraiorum Macetumque novas adquirite vires,Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnesIussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.At numquam patiens pacis longaeque quietisArmorum, ne quid fatis mutare liceret,Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.Sufficerent aliis primo tot moenia cursuRapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,Nil actum credens, cum quid superesset agendum,Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnemItaliam, extremo sedeat quod litore Magnus,Communem tamen esse dolet: nec rursus apertoVult hostes errare freto, sed molibus undasObstruit, et latum deiectis rupibus aequor.Cedit in immensum cassus labor: omnia pontusHaurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:Ut maris Aegaei medias si celsus in undasDepellatur Eryx, nullae tamen aequore rupesEmineant; vel si convulso vertice GaurusDecidat in fundum penitus stagnantis Averni.Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,Tunc placuit caesis innectere vincula silvis,Roboraque immensis late religare catenis.Tales fama canit tumidam super aequora XerxemConstruxisse vias, multum cum pontibus ausus,Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesqueIn medium deferret Athon. Sic ora profundiArctantur casu nemorum: tunc aggere multoSurgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.Pompeius tellure nova compressa profundi