Pulsus ut armentis primo certamine taurusSilvarum secreta petit, vacuosque per agrosExsul in adversis explorat cornua truncis;Nec redit in pastus, nisi cum cervice receptaExcussi placuere tori: mox reddita victorQuoslibet in saltus comitantibus agmina taurisInvito pastore trahit: sic viribus imparTradidit Hesperiam, profugusque per Apula ruraBrundusii tutas conscendit Magnus in arces.Urbs est Dictaeis olim possessa colonis,Quos profugos Creta vexere per aequora puppesCecropiae, victum mentitis Thesea velis.Hac latus angustum iam se cogentis in arcumHesperiae tenuem producit in aequora linguam,Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequorPortus erat, si non violentos insula CorosExciperet saxis, lapsasque refunderet undas.Hinc illinc montes scopulosae rupis apertoOpposuit natura mari, flatusque removit,Ut tremulo starent contentae fune carinae.Hinc late patet omne fretum, seu vela feranturIn portus, Corcyra, tuos, seu laeva petaturIllyris Ionias vergens Epidamnos in undasHuc fuga nautarum, cum totas Hadria viresMovit, et in nubes abiere Ceraunia, quumqueSpumoso Calaber perfunditur aequore Sason.Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis,Nec licet ad duros Martem convertere Iberos,Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:Tum subole ex tanta natum, cui firmior aetas,Adfatur: Mundi iubeo tentare recessus.Euphratem Nilumque move, quo nominis usqueNostri fama venit, quas est vulgata per urbesPost me Roma ducem. Sparsos per rura colonosRedde mari Cilicas. Pharios hinc concute reges,Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,Admoneo, nec tu populos utraque vagantesArmenia, Pontique feras per litora gentes,Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso