Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.Quo potuit civem populus perducere liber,Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.Non privata cupit, Romana quisquis in urbePompeium transire parat. Hinc consul uterque,Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatusVictor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellisGallia iam lustris aetasque impensa laboriDant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis,Oceanumque vocans incerti stagna profundi,Territa quaesitis ostendit terga Britannis?An vanae tumuere minae, quod fama furorisExpulit armatam patriis e sedibus Urbem?Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit,Angustaque domum terrarum in sede poposcit.Idem ego per Sythici profugum divortia PontiIndomitum regem, Romanaque fata morantem,Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota teneturTerra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis.Hinc me victorem geldas ad Phasidos undasArctos habet: calida medius mihi cognitus axisAegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.Occasus mea iura timent, Tethynque fugacemQui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.Me domitus cognovit Arabs, me Marte ferocesHeniochi, notique erepto vellere Colchi.Cappadoces mea signa timent: et dedita sacrisIncerti Iudaea dei, mollisque Sophene.Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?Verba ducis nullo partes clamore sequuntur,Nec matura petunt promissae classica pugnae.Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referriSigna, nec in tantae discrimina mittere pugnaeIam victum fama non visi Caesaris agmen.