Ignosci. Premit ille graves interritus iras,Et secum: Romamne petes, pacisque recessus,Degener? In medios belli non ire furores,Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnesLucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus.Nescius interea capti ducis, arma parabatMagnus, ut immixto firmaret robore partes.Iamque secuturo iussurus classica Phoebo,Tentandasque ratus moturi militis iras,Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:O scelerum ultores, melioraque signa secuti,O vere Romana manus, quibus arma senatusNon privata dedit, voti deposcite pugnam.Ardent Hesperii saevis populatibus agri:Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.Di melius, belli tulimus quod damna priores.Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, RomaSupplicium poenamque petat. Neque enim ista vocariProelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravitArsuras in tecta faces, sociusque furorisLentulus, exsertique manus vesana Cethegi.O rabies miseranda ducis! Cum fata CamillisTe, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto,Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securesPassus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,Invideo, nostrasque manus quod Roma furentiOpposuit. Parthorum utinam post praelia sospes,Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.Te quoque si superi titulis accedere nostrisIusserunt, valet in torquendo dextera pilo:Peridus haec iterum circum praecordia sanguisIncaluit: disces non esse ad bella fugaces,Qui pacem potuere pati. Licet ille solutumDefectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.