Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros,Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellisBella gerat. Non tam portas intrare patentes,Quam fregisse, iuvat: nec tam patiente colonoArva premi, quam si ferro populetur et igni.Concessa pudet ire via, civemque videri.Tunc urbes Latii dubiae, varioque favoreAncipites, quamquam primo terrore ruentisCessurae belli, denso tamen aggere firmantMoenia, et abrupto circumdant undique vallo:Saxorumque orbes, et quae super eminus hostemTela petant, altis murorum turribus aptant.Pronior in Magnum populus, pugnatque minaciCum terrore fides: ut, cum mare possidet AusterFlatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur:Si rursus tellus, pulsu laxata tridentisAeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum,Quamvis icta novo, ventum tenuere prioremAequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro,Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentesTerror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis,Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.Nec gerit auspiciis civilia bella paternisCaesaris audito conversus nomine Sulla.Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,Per diversa ruens neglecto moenia tergo,Qua silvae, qua saxa, fugit. Depellitur arceLentulus Asculea. Victor cedentibus instat,Divertitque acies: solusque ex agmine tantoDux fugit, et nullas ducentia signa cohortes.Tu quoque commissae nudatam deseris arcem,Scipio, Nuceriae: quamquam firmissima pubesHis sedeat castris, iampridem Caesaris armisParthorum seducta metu: qua Gallica damnaSupplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret,Donavit socero Romani sanguinis usum.At te Corfini validis circumdata murisTecta tenent, pugnax Domiti: tua classica servatOppositus quondam polluto tiro Miloni.