Discerpsisse manus: aut te, praesage malorumAntoni, cuius laceris pendentia canisOra ferens miles festae rorantia mensaeImposuit. Truncos laceravit Fimbria Crassos.Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextraeAnte ipsum penetrale deae semperque calentesMactavere focos: parvum sed fessa senectusSanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus:Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo,Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso,Quae melior: mensoque, homini quid fata pararent.Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum,Aut Collina tulit stratas quot porta catervas,Tunc cum paene caput mundi rerumque potestasMutavit translata locum, Romanaque SamnisUltra Caudinas speravit vulnera Furcas!Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.Ille quod exiguum restabat sanguinis UrbiHausit: dumque nimis iam putria membra recidit,Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes;Sed cum iam soli possent superesse nocentes.Tum data libertas odiis, resolutaque legumFrenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victorIusserat. Infandum domini per viscera ferrumExegit famulus: nati maduere paternoSanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentisCederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres.Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultisCorpora: nec populum latebrae cepere ferarum.Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:Hic, se praecipiti iaculatus pondere, duraDissiluit percussus humo; mortesque cruentoVictori rapuere suas: hic robora bustiExstruit ipse sui, necdum omni sanguine fusoDesilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem,