Iamque irae patuere deum, manifestaque belliSigna dedit mundus: legesque et foedera rerumPraescia monstrifero vertit natura tumultu,Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,Sollicitis visum mortalibus addere curam,Noscant venturas ut dira per omina clades?Sive parens rerum cum primum informia regnaMateriemque rudem flamma cedente recepit,Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet,Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentemFatorum immoto divisit limite mundum:Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur,Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuriMens hominum fati: liceat sperare timenti.Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbiConstatura fides superum, ferale per urbemIustitium: latuit plebeio tectus amictuOmnis honos: nullos comitata est purpura fasces.Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnesErrabat sine voce dolor. Sic funere primoAttonitae tacuere domus, cum corpora nondumConclamata iacent, nec mater crine solutoExigit ad saevos famularum brachia planctus:Sed cum membra premit fugiente rigentia vita,Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes,Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens,Miraturque malum. Cultus matrona prioresDeposuit: moestaeque tenent delubra catervae.Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duroAdfixere solo, lacerasque in limine sacroAttonitae fudere comas, votisque vocariAdsuetas crebris feriunt ululatibus aures.Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:Divisere deos, et nullis defuit arisInvidiam factura parens: quarum una madentesScissa genas, planctu liventes atra lacertos,Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres,Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem,Et summis servate malis: nunc flere potestas,