Crede, miser, puero: quem nox si iunxerit una,Et semel amplexus incesto pectore passusHauserit obscoenum titulo pietatis amorem,Meque tuumque caput per singula forsitan illiOscula donabit. Crucibus flammisque luemus,Si fuerit formosa soror. Nil undique restatAuxilii: rex hinc coniux, hinc Caesar adulter.Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:Quem non ex nobis credet Cleopatra nocentem,A quo casta fuit? Per, te, quod fecimus unaPerdidimusque nefas, perque ictum sanguine MagniFoedus, ades: subito bellum molire tumultu:Irrue nocturnus: rumpamus funere taedas,Crudelemque toris dominam mactemus in ipsisCum quocumque viro. Nec nos deterreat ausisHesperii Fortuna ducis. Quae sustulit illumImposuitque orbi, communis gloria nobis:Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,Spem nostri sceleris: pollutos consule fluctus,Quid liceat nobis: tumulumque e pulvere parvoAdspice Pompeii non omnia membra tegentem.Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus:Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illosIn nostras Fortuna manus. En, altera venitVictima nobilior. Placemus caede secundaHesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustusHoc praestare potest, Pompeii caede nocentesUt populus Romanus amet. Quid nomina tantaHorremus, viresque ducis, quibus ille relictisMiles erit? Nox haec peraget civilia bella,Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.Quod debetur adhuc mundo caput. Ite ferocesCaesaris in iugulum: praestet Lagea iuventusHoc regi, Romana sibi. Tu parce morari:Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratumInvenies: aude: superi tot vota CatonumBrutorumque tibi tribuent. Noli segnis AchillasSuadenti parere nefas. Haud clara movendis,Ut mos, signa dedit castris, nec prodidit arma