Cuncta fremunt undis: ac multo murmure montisSpumeus invictis canescit fluctibus amnis.Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,Terra potens, primos sentit percussa tumultus,Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas,Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.Hinc montes natura vagis circumdedit undis,Qui Libyae te, Nile, negant: quos inter in altaIt convalle iacens iam molibus unda receptis.Prima tibi campos permittit apertaque MemphisRura, modumque vetat crescendi ponere ripas.Sic velut in tuta securi pace trahebantNoctis iter mediae: sed non vesana PothiniMens imbuta semel tam sacra caede, vacabatA scelerum motu. Magno nihil ille peremtoIam putat esse nefas: habitant sub pectore manes,Ultricesque deae dant in nova monstra furorem.Dignatur viles isto quoque sanguine dextras,Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;Poenaque civilis belli, vindicta senatusPaene data est famulo. Procul hoc avertite, fata,Crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.In scelus it Pharium Romani poena tyranni,Exemplumque perit. Struit audax irrita fatis:Nec parat occultae caedem committere fraudi,Invictumque ducem detecto Marte lacessit.Tantum animi delicta dabant, ut colla ferireCaesaris, et socerum iungi tibi, Magne, iuberet:Atque haec dicta monet famulos perferre fidelesAd Pompeianae socium sibi caedis Achillam,Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis,Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,In cunctos, in seque simul. Tu mollibus, inquit,Nunc incumbe toris, et pingues exige somnos:Invasit Cleopatra domum. Nec prodita tantum est,Sed donata Pharos. Cessas accurrere solusAd dominae thalamos? Nubit soror impia fratri:Nam Latio iam nupta duci est: interque maritosDiscurrens Aegypton habet, Romamque meretur.Expugnare senem potuit Cleopatra venenis: