Defectusque epulis et pastus caede suorum,Ignoto te, Nile, redit. Non fabula mendaxAusa loqui de fonte tuo est. Ubicunque videris,Quaereris: et nulli contingit gloria genti,Ut Nilo sit laeta suo. Tua flumina prodam,Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum,Te mihi isse dedit. Medio consurgis ab axe,Ausus in ardentem ripas adtollere Cancrum:In Borean is rectus aquis, mediumque Booten:ursus in occasum flexu torquetur et ortus,Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,Aethiopumque feris alieno gurgite campos:Et te terrarum nescit cui debeat orbis.Arcanum natura caput non prodidit ulli,Nec licuit populis parvum te, Nile, videre,Amovitque sinus, et gentes maluit ortusMirari, quam nosse, tuos. Consurgere in ipsisIus tibi solstitiis, aliena crescere bruma,Atque hiemes adferre tuas: solique vagariConcessum per utrosque polos. Hic quaeritur ortus,Illic finis aquae. Late tibi gurgite ruptoAmbitur nigris Meroe fecunda colonis,Laeta comis ebeni: quae, quamvis arbore multaFrondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:Linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum,Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas,Nunc omnes unum vires collectus in amnem,Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam.Rursus multifidas revocat piger alveus undas,Qua dirimunt Arabum populis Aegyptia ruraRegni claustra Philae. Mox te deserta secantem,Qua dirimunt nostrum rubro commercia pontum,Mollis lapsus agit. Quis te tam lene fluentemMoturum tantas violenti gurgitis iras,Nile, putet? Sed cum lapsus abrupta viarumExcepere tuos, et praecipites cataractae,Ac nusquam vetitis ullas obsistere cautesIndignaris aquis: spuma tunc astra lacessis: