Continuique dies, et in aera longa potestas:Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coeloTrans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:Vel quod aquas toties rumpentis litora NiliAdsiduo feriunt, coguntque resistere fluctusIlle mora cursus adversique obiice pontiAestuat in campos. - Sunt, qui spiramina terrisEsse putant, magnosque cavae compagis hiatus.Commeat hac penitus tacitis discursibus unda,Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perustaIlluc duxit aquas. Trahitur Gangesque PadusquePer tacitum mundi. Tunc omnia flumina NilusUno fonte vomens non uno gurgite perfert.Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes,Exundante procul violentum erumpere Nilum,Aequoreosque sales longo mitescere tractu.Nec non Oceano pasci Phoebumque polumqueCredimus: hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri,Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer,Tolitur. Hoc noctes referunt, Niloque refundunt.Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peractiSaecula, concussis terrarum erumpere venis,Non id agente deo, quasdam compage sub ipsaCum toto coepisse reor, quas ille creatorAtque opifex rerum certo sub iure coercet.Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido,Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:Nullaque non aetas voluit conferre futurisNotitiam: sed vincit adhuc natura latendi.Summus Alexander regum, quos Memphis adorat,Invidit Nilo, misitque per ultima terraeAethiopum lectos: illos rubicunda perustiZona poli tenuit; Nilum videre calentem.Venit ad occasus mundique extrema Sesostris,Et Pharios currus regum cervicibus egit:Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque,Quam Nilum, de fonte bibit. Vesanus in ortusCambyses longi populos pervenit ad aevi,