Mundi lege data est. Sol tempora dividit anni,Mutat nocte diem, radiisque potentibus astraIre vetat, cursuque vagos statione moratur.Luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet.Frigida Saturno glacies et zona nivalisCessit. Habet ventos incertaque fulmina Mavors.Sub Iove temperies et numquam turbidus aer.At fecunda Venus cunctarum semina rerumPossidet; immensae Cyllenius arbiter undae est.Hunc ubi pars coeli tenuit, qua mixta LeonisSidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignesExerit, et varii mutator circulus anniAegoceron Cancrumque tenet, cui subdita NiliOra latent: quae cum dominus percussit aquarumIgne superiecto, tunc Nilus fonte solutoExit, ut Oceanus lunaribus incrementisIussus adest, auctusque suos non ante coarctat,Quam nos aestivas a sole receperit horas.Vana fides veterum, Nilo, quo crescat in arva,Aethiopum prodesse nivis. Non Arctos in illisMontibus, aut Boreas. Testis tibi sole perustiIpse color populi, calidique vaporibus Austri.Adde, quod omne caput fluvii, quodcumque solutaPraecipitat glaces, ingresso vere tumescitPrima tabe nivis: Nilus neque suscitat undasAnte Canis radios, nec ripis adligat amnemAnte parem nocti, Libra sub iudice, Phoebum.Inde etiam leges aliarum nescit aquarum:Nec tumet hibernus, quum, longe sole remoto,Officiis caret unda suis: dare iussus iniquoTemperiem coelo, mediis aestatibus exit.Sub torrente plaga, ne terras dissipet ignis,Nilus adest mundo, contraque incensa LeonisOra tumet: Cancroque suam torrente Syenen,Imploratus adest: nec campos liberat undis,Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbrasExtendat Meroe. Quis caussas reddere possitSic iussit natura parens decurrere Nilum:Sic opus est mundo. - Zephyros quoque vana vetustasHis adscribit aquis, quorum stata tempora flatus