Excepere merum, sed non Mareotidos uvae,Nobile sed paucis senium cui contulit annisIndomitum Meroe cogens spumare Falernum.Accipiunt sertas nardo florente coronas,Et numquam fugiente rosa: multumque madentiInfudere comae, quod nondum evanuit auraCinnamon, externa nec perdidit aera terra:Advectumque recens vicinae messis amomum.Discit opes Caesar spoliati perdere mundi,Et gessisse pudet genero cum paupere bellum,Et caussas Martis Phariis cum gentibus optat.Postquam epulis Bacchoque modum lassata voluptasImposuit, longis Caesar producere noctemInchoat adloquiis: summaque in sede iacentemLinigerum placidis compellat Achorea dictis:O sacris devote senex, quodque arguit aetas,Non neglecte deis, Phariae primordia gentis,Terrarumque situm, vulgique edissere mores,Et ritus formasque deum: quodcumque vetustisInsculptum est adytis, profer, noscique volentesProde deos. Si Cecropium sua sacra PlatonemMaiores docuere tui: quis dignior umquamHoc fuit auditu, mundique capacior hospes?Fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,Sed tamen et vestri. Media inter proelia semperStellarum coelique plagis superisque vacavi,Nec meus Eudoxi vincetur Fastibus annus.Sed cum tanta meo vivat sub pectore virtus,Tantus amor veri, nihil est quod noscere malim,Quam fluvii caussas per saecula tanta latentes,Ignotumque caput. Spes sit mihi certa videndiNiliacos fontes, bellum civile relinquam.Finierat, contraque sacer sic orsus Achoreus:Fas mihi, magnorum, Caesar, secreta parentumProdere, ad hoc aevi populis ignota profanis.Sit pietas aliis, miracula tanta silere:Ast ego coelicolis gratum reor, ire per omnesHoc opus, et sacras populis notescere leges.Sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi,Occurruntque polo, diversa potentia prima