His, Caesar, Perusina fames, Mutinaeque laboresAccedant fatis; et quas premit aspera classesLeucas; et ardenti servilia bella sub Aetna:Multum Roma tamen debet civilibus armis,Quod tibi res acta est. Te, quum, statione peracta,Astra petes serus, praelati regia coeliExcipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere,Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus,Telluremque nihil mutato sole timentemIgne vago lustrare iuvet: tibi numine ab omniCedetur, iurique tuo natura relinquet,Quis deus esse velis, ubi regnum ponere mundi.Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe,Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri;Unde tuam videas obliquo sidere Romam.Aetheris immensi partem si presseris unam,Sentiet axis onus. Librati pondera coeliOrbe tene medio: pars aetheris illa sereniTota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.Tunc genus humanum positis sibi consulat armis,Inque vicem gens omnis amet: Pax missa per orbemFerrea belligeri compescat limina Iani.Sed mihi iam numen: nec, si te pectore vatesAccipio, Cirrhaea velim secreta moventemSollicitare deum, Bacchumque avertere Nysa.Tu satis ad dandas Romana in carmina vires.Fert animus causas tantarum expromere rerum,Immensumque aperitur opus, quid in arma furentemImpulerit populum, quid pacem excusserit orbi.Invida fatorum series, summisque negatumStare diu; nimioque graves sub pondere lapsus;Nec se Roma ferens. Sic, quum, compage soluta,Saecula tot mundi suprema coegerit hora,Anticum repetent iterum chaos omnia; mixtisSidera sideribus concurrent: ignea pontumAstra petent: tellus extendere litora nolet,Excutietque fretum: fratri contraria PhoebeIbit, et, oblicum bigas agitare per orbemIndignata, diem poscet sibi: totaque discorsMachina divulsi turbabit foedera mundi.