Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,Conquerimur. Deeratne tibi fiducia nostri?Dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis,Et dum pila valent fortes torquere lacerti,Degenerem patiere togam, regnumque senatus?Usque adeo miserum est, civili vincere bello?Duc age per Scythiae populos, per inhospita SyrtisLitora, per calidas Libyae sitientis arenas.Haec manus, ut victum post terga relinqueret orbem,Oceani tumidas remo compescuit undas:Fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum.Iussa sequi tam posse mihi, quam velle necesse est.Nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar,Audiero. Per signa decem felicia castris,Perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos;Pectore si fratris gladium, iuguloque parentisCondere me iubeas, plenaeque in viscera partuConiugis, invita peragam tamen omnia dextra;Si spoliare deos, ignemque immittere templis,Numina miscebit castrensis flamma Monetae;Castra super Tusci si ponere Tybridis undas,Hesperios audax veniam metator in agros.Tu quoscumque voles in planum effundere muros,His aries actus disperget saxa lacertis:Illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem,Roma sit. His cunctae simul adsensere cohortes,Elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret,Promisere manus. It tantus ad aethera clamor,Quantus, piniferae Boreas cum Thracius OssaeRupibus incubuit, curvato robore pressaeFit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.Caesar ut acceptum tam prono milite bellum,Fataque ferre videt, ne quo languore moreturFortunam, sparsas per Gallica rura cohortesEvocat, et Romam motis petit undique signis.Deseruere cavo tentoria fixa Lemano,Castraque, quae, Vogesi curvam super ardua rupem,Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.Hi vada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductusPer tam multa suo, famae maioris in amnem