Iudicium insolita trepidum cinxere corona,Atque auso medias perrumpere milite legesPompeiana reum clauserunt signa Milonem?Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus,Bella nefanda parat, suetus civilibus armis,Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.Utque ferae tigres numquam posuere furorem,Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur,Altus caesorum pavit cruor armentorum;Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrumDurat, Magne, sitis. Nullus semel ore receptusPollutas patitur sanguis mansuescere fauces.Quem tamen inveniet tam longa potentia finem?Quis scelerum modus est? Ex hoc te iam, improbe, regnoIlle tuus saltem doceat discedere Sulla.Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regisProelia, barbarico vix consummata veneno,Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar,Quod non, victrices aquilas deponere iussus,Paruerim? Mihi si merces erepta laborum est,His saltem longi, non cum duce, praemia belliReddantur: miles sub quolibet iste triumphet.Conferet exsanguis quo se post bella senectus?Quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur,Quae noster veteranus aret? quae moenia fessis?An melius fient piratae, Magne, coloni?Tollite iampridem victricia, tollite signa:Viribus utendum est, quas fecimus: arma tenentiOmnia dat, qui iusta negat. Nec numina deerunt:Nam nec praeda meis, neque regnum quaeritur armis:Detrahimus dominos urbi servire paratae.Dixerat: at dubium non claro murmure vulgusSecum incerta fremit: pietas patriique penatesQuamquam caede feras mentes animosque tumentesFrangunt; sed diro ferri revocantur amoreDuctorisque metu. Summi tunc munera piliLaelius, emeritique gerens insignia doni,Servati civis referentem praemia quercum:Si licet, exclamat, Romani maxime rectorNominis et ius est, veras expromere voces;