Persequor. En, adsum, victor terraque mariqueCaesar, ubique tuus, liceat modo, nunc quoque, miles.Ille erit, ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.Inde moras solvit belli, tumidumque per amnemSigna tulit propere: sicut squalentibus arvisAestiferae Libyes viso leo comminus hosteSubsedit dubius, totam dum colligit iram;Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudaeErexitque iubas, vasto et grave murmur hiatuInfremuit: tum, torta levis si lancea MauriHaereat, aut latum subeant venabula pectus,Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.Fonte cadit modico, parvisque impellitur undisPuniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas:Perque imas serpit valles, et Gallica certusLimes ab Ausoniis disterminat arva colonis.Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undasTertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu,Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.Primus in oblicum sonipes opponitur amnem,Excepturus aquas: molli tum cetera rumpitTurba vado faciles iam fracti fluminis undas.Caesar ut adversam, superato gurgite, ripamAttigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis:Hic, ait, hic pacem temerataque iura relinquo;Te, Fortuna, sequor. Procul hinc iam foedera sunto.Credidimus fatis. Utendum est iudice bello.Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductorImpiger, et torto Balearis verbere fundaeOcior, et missa Parthi post terga sagitta;Vicinumque minax invadit Ariminum. IgnesSolis lucifero fugiebant astra relicto,Iamque dies primos belli visura tumultusExoritur. Seu sponte deum, seu turbidus AusterImpulerit, moestam tenuerunt nubila lucem.Constitit ut capto iussus deponere milesSigna fore, stridor lituum clangorque tubarumNon pia concinuit cum rauco classica cornu.Rupta quies populi, stratisque excita iuventusDiripuit sacris adfixa penatibus arma,