ovi filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse:silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse.aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore.iam Romae etiam sua infamis clades erat. obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit.ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est.tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli aurei positi;paene maestior exercitu ipso civitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos.quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sedcaptorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum;quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator. L. Valerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum initerregnum rediit.interreges Q. Fabius Maximus M. Valerius Corvus. is consules creavit Q. Publilium Philonem tertium et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat patribus—magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius,penes quem quern fasces erant, die , Sp. Postumi, inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu quo sub iugum missus erat,haud sum ignarus inquit, consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis.ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus.dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.vos , di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere,at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere geere bellum velitis ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines ut modo vix crederent illum ilium eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset;modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent,temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur;neque se pro eo quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse; neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.