volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.ac de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit.tranquillas res iam in Etruscis turbavit repentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat.ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit.nec Romae spernebatur Umbrorum bellum, et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent.itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit.repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent;plaga una —Materinam ipsi appellant—non continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen egit. castra vallantem Fabium adorti sunt.quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem.itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur; Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.Fabius , alienae sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit.itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium.appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio.creatus consul, cum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset.Volumnium provinciae haud paenituit. multa secunda proelia fecit, aliquot urbes hostium vi cepit. praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris avidum.Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi. nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset.postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi.sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona veniere. qui se civem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus.eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum esset dilectu an voluntariipro Samnitibus adversus Romanos bellassent per Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam earn integram rem novi consules P. Cornelius Arvina Q. Marcius Tremulus—hi enim iam creati erant—ad senatum referre.id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum vocant praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.