' At foeda atque ignominiosa deditio est.' sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus.subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite , consules, redimite armis civitatem quam auro maiores vestri redemerunt.consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est.quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? spoponderunt consules,legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent;et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur.tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri:illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foveam missos.alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter,inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent:se solos sine volnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam vires, nequiquam animos datos.haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti.tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta: id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit,ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones.circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.ita traducti sub iugum, et quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud baud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.confestim insignia sua consulibus, arma equos vestimenta commeatus militibus, benigne mittunt;et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis.neque illis sociorum comitas voltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.postero die cum iuvenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerenturrevertissent vocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum sub quod missi essent;habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.—cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur A. Calavius,