tunc tune vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes. caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu capta direptaque.pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros cetoros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt.duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa.spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem speeiem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his vaginae argenteae, baltea argentea: auratae vaginae, aurea baltea illis erant, et equorum inaurata tapeta. his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt.notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum:quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera.virtutem esse militis decus et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum.simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet.prior forte iunius lunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem.quod ubi sensit dictator, ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt.is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho triumph longe maximam speciem captiva arma praebuere.tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur.et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.ipsum oppidum—nam ad moenia victor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decius collega datur. Valerius praetor quartum creatus. consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit.is profectus ad Nuceriam Alfaternam,cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.cum Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt hlabuerunt .Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.