Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores volgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem;nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam natural ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur. ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum consulis verbis egisse de societateamicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram futurarm .haec cum relata consuli essent, impedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat;inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum; vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima.itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium venit; neque e silvis tantummodo promota castra sed etiam aviditate dimicandi quam primum in campos delata acies.deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ad instruendum contra spatio; dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt.ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros.nihilo quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. decima erat fere diei hora, cum cibum capere consul milites iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisve hora signum dederit;paucis milites adloquitur, Samnitium bella extollit, elevat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse.his ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, veri similius erat quod simulabatur. curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt.dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas. intra munimenta instruitur acies, delectae cohortes ad portarum exitus conlocantur.dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit; paucis armandi se datum spatium est;eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant. silvae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta.eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque Vmbrisque opprimeretur.