quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu!quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones severius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit.nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius quam necesse est magistrate abieris, modo ne excedas finitum tempus.satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium , inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram et solus geram. hoc quidem iam regno simile est." An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eiussacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi! nec nee solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis.ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris,in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit Hectit paululum in clivos agmen—aspreta erant strata saxis—inde signa in hostem obvertit.Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem;Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non volneraverant turbarent neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent—stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt.eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt. sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt;inde inermi paene agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum.silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.tum ex iis qui aderant, consulis frater M. Fabius —Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt—speculatum se iturum professus brevique omnia certa allaturum.