et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est. inde , ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur. nec segnius a Romanis pugna initur.concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat;anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis,successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset,ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent. post occasum solis signum receptui datum est; nocte utroque in castra reditum.nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium,et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est.ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit.permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia cui velut fato lis cum tribunis ac plebe erat certamen oritur.Ap . Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in volgus quam optimo cuique gratiorem.is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium,dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam;nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam qui post eam legem latam creati censores essent teneri ea lege potuisse.haec sine ullius adsensu cavillante Appio en inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit,nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis compulsi extorres patria Sacrum montem cepistis; haec adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis;haec propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; haec quae fenebres leges, haec quae agrarias semper impugnavit.haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati. itane tandem, Appi Claudi?cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit?immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova." An hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum?An populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium , principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum.An hunc non ut qui optimo iure censor creatus esset populus creavit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare valeat?quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet dicct . quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees?