eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur.tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est,oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.consules inter se provincias partiti: iunio lunio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit.in Samnio Cluviarum praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum laceratos lacerates occiderant deditos.huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.inde victor exercitus Bovianum ductus. caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque.ibi quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. minus itaque saevitum in hostes est; praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa.et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset.transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes—quae et vera erant—pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit.et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque arma, ad signa undique coibant et notis ordinibus in vetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies,consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et iovem lovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militiquaerentem in eum locum devenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam.coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum.sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum? fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur.his accensus miles, omnium immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen;ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant.sed loca difficilia diflicilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum.eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere.Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt. postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt.quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat.dicto paretur. Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et haud baud procul hoste instruxit aciem. aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes, ut ab adversariis clamor et pugna inciperet;