deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam quaeri senatum iussisse;et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri haud baud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur.inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum;ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent.tum enimvero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba fecit:et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.sed quoniam quidam nobiles homines—qua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum diceremelius est—primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt;postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa—in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit;—ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules—iis enim ab senatu mandata res est—rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit,ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.eo consules cum valido exercitu venerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana, Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectum hostibus data,deinde levibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.Samnitium contra ducibus et carpi parvis cottidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.itaque in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent:aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant,latius patefacta stetit: sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit universisque hostem hosted primo impetu viribus impulit.commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem.in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum.unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.