inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt.et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens.praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt, seu crurum vi seu exercitatione multa; cibi vinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem,quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille ne nihil remissum dicatis,remitto, inquit, ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis. et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque.Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset,lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino: agedum , lictor, excide radicem hanc inquit incommodam ambulantibus, perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret. quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem, animo meo quaererem;tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum bellatumn , futurus fuerit.plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bellicas potens:ea et singula intuenti et universa, sicut ab aliis regibus gentibusque ita ab hoc quoque, facile praestant invictum Romanum imperium.iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud baud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae?recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum,M. Valerium Corvum C. Marcium Rutulum C. Sulpicium T. Manlium Torquatum Q. Publilium Philonem L. Papirium Cursorem Q. Fabium Maximum duos Decios L. Volumnium M'. Curium? deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset.horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique; tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat.ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita deinceps Fabii Quinctii Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem viderant.militaria opera pugnando obeunti Alexandro—nam ea quoque haud baud minus clarum eum faciunt—cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus,insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi! victus esset consiliis iuvenis unius,ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit!id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominavi castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret! non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum oneratum oneratutm fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere incruentus devicit.longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.