quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo.haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum: eo iustius bellum gesturos.tum Pontius nec ego istam deditionem accipiam inquit, "nec Samnites ratam habebunt.quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur.sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt.nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est ventum habeant: tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.nunquamne causa defiet cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt;pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: eam earn pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis.non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum genu perculit. ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum.haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere!I, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus ubi visum fuerit abeant. et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse;et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere.adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi nutaverant, ut clariorem clarioreml inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret,et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium— fuisse et Satricanos cum iis satis constat—nocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit;lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen Fregellani sustinuerunt.fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta.pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.consules inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones.distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant.optimum visum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.