SEQUITUR hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus.Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.is , ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, ne nihil actum inquit hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.satis scio quibuscumque discordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; auctores belli,quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus.quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? neminem neque populum neque privatum fugio.quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiaeconfugiam et precabor ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes.proinde , cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis;ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant.iam is rumor et ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi eo maxime quod sermo inter omnes congruebat.haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo qua irent consultatio fuit.duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior;sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem qua te insinuaveris retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque, evadendum.in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.citati inde retro, qua venerant pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet,intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent;deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibriofore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant,sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes.ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem open , quam vix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent: per obices viarum, alius, per adversa montium, per silvas,