movet ferocem animum iuvenis seu ira seu detractandi certaminis pudor seu inexsuperabilis vis fati. oblitus itaque imperii patrii consulumque edicti, praeceps ad id certamen agitur, quo vinceret an vinceretur haud multum interesset.equitibus ceteris velut ad spectaculum submotis, spatio quod vacui interiacebat campi adversos concitant equos; et cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci trans cervicem equi elapsa est.circumactis deinde equis cum prior ad iterandum ictum Manlius consurrexisset, spiculum inter aures equi fixit. ad cuius volneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna vi caput quateret, excussit equitem,quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab gravi casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae adfixit;spoliisque lectis ad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, ignarus ignaru fati futurique, laus an poena merita esset.ut me omnes, inquit, pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto.quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit.quae ubi frequens convenit, quandoque , inquit, tu, T. Manli, neque imperium consulare neque maiestatem patriam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti, et quantum in te fuit,disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti, meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut rei publicae mihi aut mei obliviscendum sit,nos potius nostro delicto plectemur quam res publica tanto suo damno nostra peccata luat. triste exemplum sed in posterum salubre iuventuti erimus.me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud virtutis deceptum vana imagine decoris in te movet;sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in perpetuum abroganda, nec te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas—i, lictor, deliga ad palum.exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus,quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat.clipeis antea Romani usi sunt; dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanx similis Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse:postremi in plures ordines instruebantur.prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus leves vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves autem qui hastam tantum gaesaque gererent vocabantur.haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum,quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis.hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat—earum unam quamque primam pilum vocabant;tribus ex vexillis constabat ordo; sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat vexillum; centum octoginta sex homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur.ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. tum principum pugna erat; hastati sequebantur.triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, haud baud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.