forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.et conversus ad simulacrum Iovis, audi , Iuppiter, haec scelera inquit; audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse oppressus visurus es!haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?non venit in mentem pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum erga vos obliti estis?cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae memorial adversus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina iovis lovis Romani auditam.certe , cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque qaoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset,exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit: bene habet; di pium movere bellum. est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominumque hac sede sacravimus.quid cessatis, Quirites, vosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem videtis.adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant.ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem,ex altera exercitum Deis Manibus Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandae deum irae victimas caedi; simul ut, si extis eadem quae in somnio visa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret,comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.agitatum etiam in consilio est ut, si quando unquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc tune utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.curam acuebat quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus, congruentes; milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem in praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant. per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consoles, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.forte inter ceteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli iactu ab statione proxima abesset.ibi Tusculani erant equites; praeerat Geminus Maecius, vir cum genere inter suos tum factis clarus.is ubi Romanos equites insignemque inter eos praecedentem consulis filium —nam omnes inter se, utique illustres viri, noti erant—cognovit,unane , ait, turma, Romani, cum Latinis sociisque bellum gesturi estis? quid interea consules, quid duo exercitus consulares agent?aderunt in tempore, Manlius inquit, et cum illis aderit Iuppiter ipse, foederum a vobis violatorum testis, qui plus potest polletque.si ad Regillum lacum ad satietatem vestram pugnavimus, hic quoque efficiemus profecto ne nimis acies vobis et conlata signa nobiscum cordi sint.ad ea Geminus paulum ab suis equo provectus: visne igitur, dum dies ista venit, qua magno conatu exercitus moveatis, interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc eventu cernatur, quantum eques Latinus Romano praestet?