iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium equites, cum turma una longius provecta accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt.quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit, sine modo inquit, sese praeda praepediant. alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur.tum magistro equitum accito vides tu inquit, M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent impediti impedimentis nostris.adgredere , quod inter praedandum omni multitudini evenit, dissipatos dissipates ; raros equis insidentes, raros, quibus ferrum in manu sit, invenies; sese equosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde.mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te equestre sit decus.equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in dissipatos dissipates impeditosque hostes caede omnia replet.inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. novato clamore signa inferuntur;et quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos, hostes cernebant. eques ipse iam primis erat in conspectu, et Cornelius respiciens ad manipulos militum,quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum.quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati volnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent concitaverint se in hostem hosted .nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit; partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt.pedes restantes ac circumventos cecidit: ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit.hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent; expiandum id bellum magna mercede luendumque esse;id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores armorum.unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papi exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, haud baud dubie proximarum indutiarum ruptor.de eo coacti referre, praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur.fetiales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime; ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.placuit cum corpore bona quoque eius dedi. nihil tamen earum rerum praeter captivos ac si qua cognita ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit deditio. dictator ex senatus consulto triumphavit.hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse.nec discrepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit; id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat,signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori praeferre.vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallenti mendacio trahunt;inde certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum confusa. nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur.