addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam privatum compendium in hostem acuebat.his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent,cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se dictatura abdicare vellet, iussu patrum, priusquam abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.Samnites infecta pace, quia de condicionibus ambigebatur, indutias annuas ab urbe rettulerunt. nec earumipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.C. Sulpicio Q. Aemilio—Aulium quidam annales habent—consulibus ad defectionem Samnitium Apulum novum bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte evenerunt.sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum, sed socios eius gentis populos ab Samnitium vi atque iniuriis defensos scribant;ceterum fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit vero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata, sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.nec tamen res ulla memorabilis mnemorabilis acta; ager Apulus Samniumque Samnniumque evastatum; hostes nec hic nec illic inventi. Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit.eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit iudicium. M. Flavius tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animadverteretur, quod eorum ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent.populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam venit. ea multitudo multitude veste mutata et specie reorum tribus circuit, genibus se omnium advolvens;plus itaque misericordia ad poenae veniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum valuit.tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem. polliae sententia fuit puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli venire.memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum aetatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli—conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur—intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul abesset hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent.nox iam appetebat; id prohibuit munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos.dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit.eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, donec done lucesceret, proelio abstineret; ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae.eques luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus, et totis iam copiis Samnis urgebat.tum dictator, postquam sine magno incommodo incolmmodo progredi non poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari iussit. id vero circumfuso undique equitatu—ut vallum peteretur opusque inciperet—fieri non poterat.itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, impedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares.auxerat id maxime animos quod ignari loco iniquo, non hosti cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant.id aliquamdiu aequavit pugnam, iam pridem desueto Samnite clamorem Romani exercitus pati; et hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte.in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant; fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut noctem spectabat.