quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio,nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, non edicta imperatorum, non auspicia observentur, sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent,immemores sacramenti licentia sua se ubi velint exauctorent,infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad edictum nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit;— horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi, vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani, ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret.tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt ut veniam errori humano, veniam adulescentiae Q. Fabi daret; satis eum poenarum dedisse.iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius, contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.tum dictator silentio facto bene habet inquit, Quirites . Vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent.non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.vive , Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria; vive, id facinus ausus cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, veniam dedisset.mecum , ut voles, reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima imperia imperial possis.cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc hine magistro equitum,hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare haud hand minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.forte ita eo anno evenit ut quotienscumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum volgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit,neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque postero die, seu ignari venisse dictatorem seu adesset an abesset parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt.ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita victoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani volnerati sunt.sensit peritus dux quae res victoriae obstaret: temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitati.itaque adhibitis legatis ipse circuit saucios milites, inserens in tentoria caput, singulosque ut sese haberent rogitans curam eorum nominatim norinatim legatis tribunisque et praefectis demandabat.rem per se popularem ita dextere egit ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur, nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est.refecto exercitu cum hoste congressus, haud dubia spe sua militumque, ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.incessit deinde qua duxit praedae spes victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec apertam nec ex insidiis expertus.