magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur,et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. iterata deinde contentio, et prendi Fabium Papirius iussit.ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus,tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. videro , cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.ex curia in contionem itur. quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum cum escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem inferiorern iussit.secutus pater bene agis inquit, cum eo nos deduci iussisti, unde et privati vocem mittere possemus. ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebatur ;vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri:se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem violatum;Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoria et triumphum petere. quantum interesse inter moderationem antiquorum et novam superbiam crudelitatemque!dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet,sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut pecunia eos multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse.nunc ducibus populi Romani, quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque?quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse,eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore!haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et complexus filium, plurimis cum lacrimis agebat.stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus;ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere.se tamen perstaturum in incepto, nec ei qui adversus dictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset quicquam ex iusta poena remissurum.maiestas imperii perpetuane esset non esse in sua potestate:L. Papirium nihil de eius iure deminuturum ; optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore vim et ius dictaturae exstinguat.