imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat. et tunc tune invidia impedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent;et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc victori minetur?neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes saeviturum fuisse:quia id nequeat, in unum saevire; etenim invidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, tunc tune victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum.proinde adessent in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim allaturum salvis legionibus Romanis. haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.tum silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit. qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator quaero inquit,de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne, ei magistrum equitum dicto audientem esse;itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit an auspicia repetenda, ne quid dubiis dis agerem? simul illud,quae dictatori religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse? sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus conferre?quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.ad haec quae interrogatus es responde; at extra ea cave vocem mittas. accede , lictor.adversus singula cum respondere haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quamgloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.Fabius fidem militum implorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.inde clamor in totam contionem est perlatus; alibi preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum, neu cum eo exercitum damnaret;extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat;legati circumstantes sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet, neu unico iuveni neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam.cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam material seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius;neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.postremo , ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.his vocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.