duo interreges fuere, M. Valerius ac M. Fabius; is creavit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem.eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classes appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos pervenisset.eadem aetas rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis, iuvenem fortuna morbo exstinxit.ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud baud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent quae vellent.praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque et ipsas colonias Romanas Volsci etiam exciti ad arma erant; eos nominatim evocari placuit.haud cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur evocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat referunt.cum aliud alii censerent, tum Annius: quamquam ipse ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare rebus verba.nam si etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati possumus, quid abest quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma?sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et imperii pars esto.est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse; sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus.atqui si quando unquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest, et virtute vestra et deum benignitate vobis datum.temptastis patientiam negando militem; quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen hunc dolorem.bellum nostro nomine cum Paelignis gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant nihil intercesserunt.Sidicinos in fidem receptos, Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab urbe.unde haec illis tanta modestia, nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi vobis taciti concedunt.si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant.haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.ubi est Romam ventum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum, ne Samnitibus foederatis bellum inferrent,Annius , tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur,tempus erat, inquit, T. Manli vosque, patres conscripti, tandem iam vos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum benignitate Latium armis virisque, Samnitibus bello victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis adiunctis, videretis; colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse imperium.sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.