et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter eam earn susceptam neglectamque timerent, ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos;et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.vicit tamen pars quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii; sed eventus docuit fortes fortunam iuvare.bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit. provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit.exercitus utroque ducti, et cura tuendorum tuendorun finium hostes prohibiti coniungere arma.ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit;iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa, longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus,par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius.ab altero consule in Vestinis multiplex bellum nec usquam vario eventu gestum est. nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit,et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit.namque Papirius dictator a pullario monitus, cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit ut sese loco teneret, neu absente se cum hoste manum consereret.Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset,seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium—ita vocant locum—acie cum Samnitibus conflixit.ea fortuna pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit;eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis, atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla vis posset; per arma, per viros late stragem dedere;secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. viginti milia hostium caesa eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa est.magister equitum, ut ex tanta caede multis potitus spoliis, congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit,seu credere libet Fabio auctori eo factum, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret.litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem, missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque.misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum vero non Samnitium Samnitiu m magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset.itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit;praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique; furere quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam esse;