inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos.ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat;contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter.quem cum incerto vado transiret agmen, fessus metu ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, iure Acheros vocaris inquit. quod ubi ad aures accidit regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque, dubius an transiret.tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans, indicat Lucanos insidiis quaerere locum.quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium, et per medium amnem transmittit equum; iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit.lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad ludibrium. quae cum iaculis saxisque procul incesseretur,mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa,inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.haec de Alexandri Epirensis tristi eventu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.eodem anno lectisternium Romae, quintum post conditam urbem, iisdem quibus ante placandis habitum est deis.novi deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta.tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat fiebant,et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur.itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus quam vellent intra moenia esse rebantur,Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant; postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa: Charilaus et Nymphius, principes civitatis,communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem venit, et quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse;eo facto, utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse; sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam pacisci magis ut,si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.conlaudatus ab imperatore tria trial milia militum ad occupandam eam partem urbis: quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum.sed ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa.ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit: ad quem Graeci signo accepto a principibus quievere,