quin opificum quoque volgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur;longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis.duplex inde fama est: alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit: Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari.aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda; quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.de senatu Privernate ita decretum, ut qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Veliterni habitaret.his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus,quoniam auctores defectionis inquit, meritas poenas et ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?equidem , etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis condicionis in qua natus esset quam praesentis necessitatis memor;qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam meritos Privernates censeret, eam inquit quam merentur qui se libertate dignos censent.cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos qui ante Privernatium causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, quid si poenam inquit remittimus vobis?qualem nos pacem vobiscum habituros speremus? si bonam dederitis inquit, et fidam et perpetuam; si malam, haud diuturnam.tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos;pars mitior senatus ad meliora responsum trahere et dicere viri et liberi vocem auditam: an credi posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione cuius eum paeniteat diutius quam necesse sit mansurum?ibi pacem esse fidam ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares,uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant.itaque et in senatu causam obtinuere, et ex auctoritate patrum latum ad populum est ut Privernatibus civitas daretur.eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt; bina iugera agri acceperunt.secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus,praeterquam quod Fregellas-Signinorum is ager, deinde Volscorum fuerat—colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset.data visceratio in praeteritam iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit. tribunusque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.Palaepolis fuit haud baud procul inde ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat.cumis erant oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe , qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.haec civitas cum suis viribus tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit.