equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis—fuere autem mille et sexcenti—denarios nummos quadringenos quinquagenos.ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque merito persolutis, T. Manlius Romam rediit. cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et tunc tune et omni vita deinde aversatam eum exsecratamque.Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus.nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.anno insigni victoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus Q. Publilius Philo,neque in similem materiam rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt.ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant erait , in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitus duxit.pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Veliternusque populus; venerant et ab Lanuvio Antioque auxilia.ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul,quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator Romam rediit.qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit collega haudquaquam adversante,quia et ipse de plebe erat—materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque maligne plebei divisus—et postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit,Aemilius , cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus.dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:unam, ut plebiscita omnes Quirites tenerent; alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent;tertiam, ut alter utique ex plebe —cum eo ventum sit ut utrumque plebeium fieri liceret—censor crearetur.plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit; coactique novi consules omnibus eam rem praeverti proficiscuntur.iam Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent. ad bellum opes deerant; pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur.mediis consiliis standum videbatur—ut oppidis se tenerent, ne lacessitus Romanus causam belli haberet—et si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur.neque tamen nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt. Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum pervenere;aricinos Lanuvinosque et Veliternos Antiatibus Volscis se coniungentes ad Asturae flumen Maenius improviso adortus fudit. Camillus ad Pedum cum Tiburtibus,maxime valido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero eventu pugnat.tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit; in quos parte exercitus conversa Camillus non compulit solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit.placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum. nec quievere antequam expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere.praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum decessere. additus triumpho honos, ut statuae equestres eis—rara illa aetate res—in foro ponerentur.