et alieno pugnarent loco?—his inter se uocibus concitati clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie auertunt;neque, tam uires pares quae superauerit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit.usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;—diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eoin noctem tractum erat certamen.—postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti; agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est.nec Romanis incruenta uictoria fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Caluus consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuertentibus inde eis Tiburtes portas clausere.ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur.dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem .Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum prauae cupiditati fuerit.quaesita ea propriae familiae laus leuiorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei in uetustioribus annalibus nullam inueniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus.eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans pontem Anienis castra habuere. dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.pons in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris indicium esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur incertis uiribus satis discerni poterat.tum eximia corporis magnitudine in uacuum pontem Gallus processit et quantum maxima uoce potuit 'quem nunc' inquit 'Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit melior.'diu inter primores iuuenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen uererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent;tum T. Manlius L. filius , qui patrem a uexatione tribunicia uindicauerat, ex statione ad dictatorem pergit; 'iniussu tuo' inquit, 'imperator, extra ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam uideam:si tu permittis, uolo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.'tum dictator 'macte uirtute' inquit 'ac pietate in patrem patriamque, T. Manli , esto. perge et nomen Romanum inuictum iuuantibus dis praesta.' armant inde iuuenem aequales;pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam. armatum adornatumque aduersus Gallum stolide laetum et—quoniam id quoque memoria dignum antiquis uisum est—linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam uisu ac specie aestimantibus pares.corpus alteri magnitudine eximium, uersicolori ueste pictisque et auro caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species;non cantus, non exsultatio armorumque agitatio uana sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat.ubi constitere inter duas acies tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus uelut moles superne imminens proiecto laeua scuto in aduenientis arma hostis uanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit;Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo uolneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu uentrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.iacentis inde corpus ab omni alia uexatione intactum uno torque spoliauit, quem respersum cruore collo circumdedit suo.defixerat pauor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione obuiam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.