neque eam uoraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset;id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse uellent. tum M. Curtium , iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque esset;silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem, se deuouisse;equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum.cura non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens iussit.L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. in exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura.forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret <et> legionibus necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem intercepissent occideretur.quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset;potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem ualuisse? uindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.his uocibus curia et forum personat. Ap. Claudium , quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Seruilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.priusquam dictator legionesque nouae in Hernicos uenirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est.in Hernicos morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta. multum ab spe adeundi ualli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere.dictatoris deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum uirtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas uirtutes acuit.neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadringenariae octo cohortes, lecta robora uirorum, scribuntur.hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod ut duplex acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque impleuere; immunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili parte adnitendum scirent;extra ordinem etiam in acie locati quo conspectior uirtus esset. duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat; ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est.primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem.postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti prouolant ante signa et nouam integrant pugnam;neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.tunc inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. uolgus aliud armatorum, uelut delegata primoribus pugna, euentum suum in uirtute aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures uolnera accipiunt;tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent