nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent,salutationem factam et permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum uiderent auersos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda.adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat.et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.