itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque uellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno postpraesidia hibernatura—diuisa enim erant per Campaniae urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.consul educto in aestiua milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graues iam aetate aut uiribus parum ualidos;auidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur, magna pars ablegati.quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat.et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti uiderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros.haec qui in castris erant occultis sermonibus serunt, neruos coniurationis electos arte consulis cernentes.cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat.iam ualida admodum numero manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt et sub iugo Albae Longae castra uallo cingunt.perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:quem autem ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse qui aut se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur?postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus uagis quidam compertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque immemorem.patriciae hic uir gentis erat; cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex uolnere claudus fecisset, ruri agere uitam procul ambitione ac foro constituit.nomine audito extemplo agnouere uirum et, quod bene uerteret, acciri iusserunt. sed parum spei erat uoluntate quicquam facturum; uim adhiberi ac metum placuit.itaque silentio noctis cum tectum uillae qui ad id missi erant intrassent, somno grauem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt.imperator extemplo adueniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent.suo magis inde impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto agmine ad lapidem octauum uiae, quae nunc Appia est, perueniunt;issentque confestim ad urbem, ni uenire contra exercitum dictatoremque aduersus se M. Ualerium Coruum dictum audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum .ubi primum in conspectum uentum est <et> arma signaque agnouere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit.nondum erant tam fortes ad sanguinem ciuilem nec praeter externa nouerant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia:Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam, Coruinus omnes caritate ciues, praecipue milites, et ante alios suum exercitum complexus. <is> ad conloquium processit.cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia quam ab suis silentium datum. 'deos' inquit 'immortales, milites, uestros [publicos] meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non uictoriam darent.satis fuit eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. quod deos immortales inter nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos facere potestis,si meminisse uoltis non uos in Samnio nec in Uolscis sed in Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum ciuium uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui cepistis.